# Exoticorum libri decem 49.13-14

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 49.13 to 49.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.13

Propter affinitatem tamen quam inter eos fructus videbam, Canane etiam iconem in eadem tabella exprimi curabam. Fructus IV. QVARTVS, exilis erat, semunciam magnitudine non superans, exiguae & immaturae Wil. Parduyn. nuci Faufel non valdè dissimilis, exalbidi coloris, calice praeditus quatuor squamis constante, continens aliquot grana fusca, rotunda instar piperis nigri, sed valdè rugosa; quia forsitan immatura, intùs alba, acris saporis. An Brasma apud Dioscoridem cap. De Pipere? QVINTVS, triangularis erat formae, semuncialis etiam magnitudinis, exalbidi colo* Fiuct.v. ui ris, tenuique membranâ tectus, Cardamomi Officinarum fructum perbellè referens, con- Pacduyn. tinensque multa grana inaequalia & rugosa, cineracei foris coloris, intùs albi, omnia in globum congesta, satis validi & gravis odoris & acris saporis, qui brevissimo & vix apparenConte petiolo plantae inhaeserat, calice tribus foliolis constante inclusus. Qui mittebat, sulem suae urbis unum ex his fructibus edisse scribebat, ex cujus esu morbum contraxisset: quae adeò causa fuit, ut granum leviter dumtaxat gustare vellem, nihilo minus (an ex odore, an verò ex degustatione acciderit, ignoro) caput mihi dolere caepit, & haud dubiè pejus mihi accidisset, si devorassem.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
