# Exoticorum libri decem 49.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 49.5 to 49.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.5

CROPIOT, parvus & rugosus fructus erat, non valdè dissimilis singularibus ejus fructus articulis, quem Piper Aethiopicum appellant, & Avicennae esse putatur, magnâ acrimoniâ praeditus, nigrumque semen continens, ut Piper Aethiopicum. Solere autem incolas cum fructum admiscere Tabaci foliis adscriptum erat, quum illius fumum haurire vellent ad capitis dolorem leniendum. Erant autem aliquot ejus fructus funiculo trajecti, ut in icone videre est; quod incolas fecisse arbitror ad cos commodiùs resiccandum, vel, ut in promptu haberent, quando illis utendum. DABVRI. De hoc fructu prolixiùs agemus cap. XVI. lib. 111. sub Echinati folliculi appellatione, quem ἀνώνυμον antè acceperam, tametsi Walichio referente, ejus usus ignotus esset Americano illi qui nomen indicarat. PARAPAR Phascoli quoddam genus orbiculare, nigrum, splendens, quod lobo inclusum fuisse videbatur, ut ex hilo, quo praeditus, conjecturam faciebam. Plures similes fructus per medium pertusos funiculo trajecerant incolae, ut ornatus gratiâ, è collo suspensos sub sinistrum brachium admitterent, obliquè torquis instar supra pectus recumbentes. ERAWAY, Ricini pusillum genus erat, quale ex Guinea etiam aliquoties advehi memini. Eo porrò nonnullos Empiricos adversus varios morbos uti, non semel observabam: otenim quum vehementer purget, succedit illis interdum ex animi sententia: eam ob causam valde commendabant, & tamquam peculiare secretum sibi reservabant. ANACOK usum ignorabat: erat autem phaseoli genus binis coloribus distinctum, rubro & nigro. Ejus mentionem fecimus cap. XLI. lib. VI. nostrae Rariorum Plantarum Historiae, & faciemus adhuc cap. XI. lib. 111. hujus Exoticorum Historiae. TACORI, folia erant in Kayana & Wiapock nascentia; arboris-ne verò, an alicujus alterius plantae, non erat adscriptum: Draconis tamen arboris, cujus historiam primo Rariorum Plantarum dabam, foliis valde similia erant, cubitalis, vel etiam bicubitalis longitudinis, uncialis verò latitudinis infimâ parte, deinde paullatim in mucronem gracilescentia. Incolas aquâ macerare dicebant, contundere, & in tenuia stamina diducere lini aut serici instar; quin & funes ex illis torquere ad tigna in suis fabricis colliganda idoneos. An alterius sit apud illos praeterea usus, ignoro. Exotici quidam fructus è Walachria accepti. CAP. XXII. OTICOS etiam alios quosdam fructus mihi communicabat honeEstus vir VVillelmus Parduynus, quibiis, tametsi diversi sint generis, peculiare tamen caput donandum censebam, quia cum prioribus commodè conjungi non poterant.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
