Latin
CAPVT L
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 49.9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam verò leviora excrementa inutilia sunt, operae illa paulatim auferunt &abiiciunt: nam cùm frigescunt, crustam supra metallum inducunt, quam virga ferrea decutiunt: at aurum, argentum, atque plumbum, quae simul mixta, gravioraque sunt, in imo subsidunt. Plumbi autem ab argento separatio ignis è carbonibus conflati calore non sit, sed flammae ignis è crassioribus lignis violenter conflati vi. Ad eàm rem folles aliâ ratione quàm primos collocari necesse est: primi enim crecti sunt atque ori innituntur: qui verò ad plumbi separationem sunt destinati, obliqui jacent, atque quatuor, ut diximus, brachiis aquae impetu rotatis sublevati inflantur.