# Exoticorum libri decem 49.9-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.9-2

Quoniam verò leviora excrementa inutilia sunt, operae illa paulatim auferunt & abiiciunt: nam cùm frigescunt, crustam supra metallum inducunt, quam virga ferrea decutiunt: at aurum, argentum, atque plumbum, quae simul mixta, gravioraque sunt, in imo subsidunt. Plumbi autem ab argento separatio ignis è carbonibus conflati calore non sit, sed flammae ignis è crassioribus lignis violenter conflati vi. Ad eàm rem folles aliâ ratione quàm primos collocari necesse est: primi enim crecti sunt atque ori innituntur: qui verò ad plumbi separationem sunt destinati, obliqui jacent, atque quatuor, ut diximus, brachiis aquae impetu rotatis sublevati inflantur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
