Latin
5.1 to 5.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 5.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum comperimus Imperatorem Marcum Antonium fecisse, qui adversus venena, singulis diebus manè pauxillum Theriacae sumebat; &Mithridatem, qui suam interdum confectionem Mithridaticam, nonnunquam aliquot rutae folia, juglandes, &ficus: sic etiam utebantur similibus aliis medicamentis, ne venena, si praeberentur, eos offenderent. UTVNTVR alii venenis, ad curandas multas aegritudines: quemadmodum Medici, ad expellendos &evocandos humores superfluos &redundantes in humanis corporibus; id autem fortiter peragi nequit, quin vis Naturae inferatur: nam purgantia medicamenta venenatâ qualitate non carent: verum quidem est, ea praeparari &corrigi, nihilominus quidpiam veneni retinent, quod fortem illam vim purgatricem generat. Venenorum usus etiam in cheirurgicis receptus est: iis enim impuram carnem in ulceribus corrodunt; &,ubi necessarium est, cauterii vicem praestant. Sed &Alexipharmaci usum praebent venena: nam argentum vivum gestatum, pueros à fascinatione praeservat, &sublimatum à peste liberat. Novi enim quendam in xenodochio, peste correptorum curam agere solitum, qui sublimati fragmentum supra cordis re gionem gestans, numquam simili morbo correptus fuerit. Plerique olim Ethnici venenis usi sunt, ut se à crudeli, quam expectabant, morte, aut ignominiâ, servitutéve liberarent. Veluti Demosthenes praevertit crudelem mortem &ignominiam quae illi parata erat, sumpto veneno, quod cannulâ inclusum, ponè aurem sub capillis perpetuò gestabat. Idem egit Democritus, hausto, quod in annulo gestabat, venero. idem etiam Hannibal à Romanis profligatus &victus: tum etiam Cleopatra, ne ab Augusto in triumphum duceretur: atque alii multi, qui sponte sumpto veneno potiùs sese necârunt, quàm ab aliis illatam mortem ferrent. PRIMARIA signa quibus dignoscuntur qui venenum hauserunt, sunt, si quis illico post cibum aut potum magnam gravedinem toto corpore sentit &magnam nauseam: cumque ex ipso ventriculo teter odor &sapor exhalant, quando cum difficultate sese movere potest, &frequenter oscitat, facies colorem nunc pallidum, modò lividum, aut terrestrem contrahit, quibus coloribus etiam inficiuntur ungues, labra, &reliquae corporis partes: cùm adeo est inquietus, ut neque pedibus consistere, neque jacere queat, sed humi se volutat, cor magnis anxietatibus affligitur, &deliquia patitur: admodum nauseabundus est, nec quicquam vomere potest: oculorum albumen, sive cornea tunica sanguineum colorem contrahit, &inflammatur; torvum intuetur: pulsus inordinatus, &etiam respiratio: atque inprimis rigor universum corpus occupat, praesertim autem extremas partes, idque secundum veneni, quod haustum est, qualitatem.