# Exoticorum libri decem 50-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/50-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/50-5

Plumbum flammae ignis è lignis conflati vi colliquatum, ab eo quod ignis è carbonibus constantis ardore liquatum est differt, neque plumbum videtur, sed potiùs metalli recrementum. Uulgus Graecorum Molini appellat, nihilque aliud est quàm plumbum in Lithargyri substantia, quod Molybdaena nominatur, quae postea denuò colliquatur vt plumbum fiat. Quanto autem magis ab ea repurgatum erit argentum, tanto purius reddetur. Latini, argenti recrementum Scoriam nuncuparunt, idque est quod Galli parum honesto vocabulo merde d’argent appellant, quam metallarii ut omnino inutilem abiiciunt. Graeci dictione à Germanis sumtâ, vulgo Leschen nominant. Cùm Galenam excoquere volunt, eam nonnihil comminutam supra ignem è lignis & carbonibus constantem, quem in areâ struxerunt, coniiciunt: nam nisi excoqueretur, cùm alioqui marmoris instar dura sit, à fornace non domaretur. Illam igitur excoquunt magnâ lignorum & carbonum congerie, Galenae copiam illis iniiciendo, atque alternatim alia aliis permiscendo, deinde ignem subiiciendo, donec colorem mutaverit: tum demum in fornace colliquandam, inferunt. Livius Siderocapsae, olim Chrysite nuncupatae, fodinas describens, ait Macedonum reges sua bella feliciter gessisse, ob ingentia tributa quae ex fodinis acccipiebant, eosque auro & argento Macedonico illustres evasisse. Credibile etiam est Philippi conatus sine eo non adeò feliciter cessuros fuisse: neque ejus filium Alexandrum tam ardua moliturum. Sed per illud Reges multa praeclara gesserunt. Itaque haec laus soli auro & argento tribuenda est, quòd plerique ardui conatus felicem exitum habuerint, atque ingentibus bellis, quorum auctores fuerant, optatus finis sit impositus. Paulus Aemilius Romanus, victo Perseo Rege, Macedonas ne ampliùs auri fodinas exercerent inhibuit, ut hac ratione Macedonum opes imminuerentur, atque Romanorum augescerent. Solinus etiam auctor est, Macedoniae fodinas puro auro opulentas fuisse. Qua ratione metallici aurum depurant, ex quo Turcici Ducati cuduntur; unicumque esse Ducatorum auri genus per universum Turcarum Jmperatoris dominium.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
