Latin
CAP. XXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
Simplicium medicamentorum professor? atque Academici horti Praefectus. Is porrò fructus paullò longior erat unciâ, trium verò unciarum ambitum (quâ parte crassior) continebat, colore fusco praeditus, durus, striatus, in obtusum mucronem desinens, in quo ossiculum vel nucleus inclusus, quia agitatus strepitum edebat. QVARTVS Ricini fructum valdè aemulabatur, nam triangularis erat, &in tres cellu- Fructus exot. las distinctus, quarum singulae semen continebant rugosum, ut ante maturitatem lectus IV. P. Paauw. fuisse videretur, nigrum: exterior cortex fuscus &glaber erat, pendebatque inter quinque foliola longiuscula &latiuscula (quae medium fructum tegebant) è pediculo semunciali satis firmo. Quo nomine vocarentur isti fructus, aut quibus in plantis nati essent, intelligere nequivi, &haud scio an qui legerint, quidpiam de istis rebus observaverint. Miscellanei quidam alij fructus Exotici. CAP. XXV.