Latin
51.5 to 51.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 51.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Lacus autem Paladrou in Sabaudia accolae Emblon piscem atque Vmbram auro sustentari arbitrantur: Similiter Laudenses Mediolanensi Ducatu nobis retulerunt piscem Themolo; vel Themero illis dictum; veterum Thymalum, auri depastione pinguefieri. Sed singulorum anatome facta, &illorum ventriculis diligentiùs inspectis, comperimus alio cibo vesci, non auro: atque Lavaretos, Humbles; Vmbras, Emblones, Carpiones, Thymalos, tali ventriculo nequaquam esse praeditos, ut aurum concoquere queat: licet incolae communi proverbio dicant pisces aurum devorantes reliquis praestare, jam enumeratos innuere volentes, qui reliquos fluviatiles pisces succl bonitate superant: sed vulgus, terum imperitum cùm sit, verum esse asseverat Porrò certissimum est, aurum, quacumque tandem mundi regione inveniatur; non nisi magno labore &ingentibus expensis expurgari, sive in Penu provincia natum sit; sive in India. Rem exaggerent ut volent Hispani Historici, qui de Peruano auro admiranda scribunt: attamen ex quibusdam locis historiae illorum de Navigatione insularum Occidentis liquet, ejus venam fundi debere; quemadmodum in reliquis Europae provinciis. Si illis fides adhibenda esset, quilibet in Indiam appellens (modò eruendi laborem sumat, non secus ac si quis vetustum parietem diruat) posse liberè tollete, &naves coonerare videretur. Sed id fabulosum esse liquet: nam maxima auri à mereato; ribus advecti pars, aliarum rerum quas intulerant, praesertim verò muliebris mundi permutatione adquisita fuit.