# Exoticorum libri decem 51.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, DE CITRIIS, AVRANTIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/51.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/51.9

Sat sit quod multa sunt apud nos, & fieri possunt per insitionem, quae in monumentis antiquorum non memorantur, quod nostris Autantiis evenit, ut Antonius Nebrissensis, (vir in omni literarum genere valde eruditus) in prooemio sui Dictionarii, sic prodidit: Multa sunt nostro seculo, quae antiquitas illa aut penitus ignoravit, aut genere tantum indistinctè cognito differentias rerum zed rerum non intellexit: Mala Citria unius tantum generis ac nominis, atque ita vix cognita apud antiquos fuisse legimus: Nos verò ejus pomi variis generibus nomina diversa indidimus, Cidras, Naranias, Toronias, Limas, Limones, appellantes. Hactenus Nebrissensis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
