# Exoticorum libri decem 52.1-2-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 52.1 to 52.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/52.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/52.1-2

Atque licet magnam ejus vim primâ illâ navigatione retulerint, si nunc denuò navigationem instituant, non est quod se tantundem adquisituros fperent: nam cùm primùm eò appellerent, id invenerunt longo jam tempore ab incolis collectum, atque eadem ratione qua in Europa fieri solet, repurgatum. Itaque sciendum est, eos prima navigatione in Periianas insulas summa diligentia & omnibus mediis aurum & argene tum quod Insulani diuturno tempore paulatim collegerant, perquisivisse. Sed concedamus illos denuò tantundem adquirere velle; an non tempus illud colligendi Insulanis tribuere dehebunt? Multo sanè tempore illis exspectandum erit, multae deinde operae adhibendae quae illud eruant; & necessarii faciendi sumtus: nam Indi è metallicis venisvi ignis id collegerant, non secus atque in Europa fieri solet: quod illorum ipsorum scriptis probabimus. Quoniam autem Indi nullum pecuniae usum habent, eorum argentum & aurum in vasa conflatum fuisse credendum est. Nam licet Indorum fodinae uberiores sint quàm alibi, atque faciliùs minoribusque expensis excoquantur quàm in Europa, vel licet eorum flumina plus auri arenae permixtum ferant, quàm nostra; magno tamen artificio, ingentibusque expensis opus fuit in utroque genere, & longâ temporis morâ ad illud à suis spurcitiis expurgandum: minimè autem (ut plerique antè arbitrabantur) inventum est in laminas conflatum, neque cuilibet tollere licuit, & in fasciculos componere ut faciliùs in naves deferretur. Rem autem sic se habere, ipsi Scriptores de Indorum Rege captivo sermonem facientes testantur, cùm plurimas aedes ad aurum & argentum fundendum exstructas esse tradunt, aurique venam multo difficiliùs in planis colligi, quàm in montibus qui in divitibus Peru provinciis sunt: montanumque aurum stanno & sulphuri permixtum esse; à quibus ut separetur, ingentem in monte struunt ignem, qui suo calore sulphur calefaciendo, argentum à reliquorum metallorum permixtione dissolvat, & fluidum reddat. E quibus verbis ab ipsis supradictis Auctoribus desumtis, liquet, aurum & argentum eâdem ratione quâ apud nos, è suis venis erui & expurgari: ubicumque etenim eximatur, semper judicandum minerale esse, atque consequenter multis aliis metallis permixtum. Itaque si aliquando ingentem ejus quantitatem una vice retulerunt, illud ex Regum redemptione atque suarum mercium permutatione adquisiverunt. Nos haec ideò retulimus, quòd plerique existimarent, aurum istic adeò vulgare esse, ut equorum soleae ex puro auro fierent, & plaustrorum aratrorumque rotae eo munirentur. Aurum porrò non minùs è suis venis in Orientali India eruitur, quàm in Occidentalibus insulis Peru.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
