Latin
53.1 to 53.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 53.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Inerant etiam Xyli capitulum integrum cum suo tomento &seminibus, Abhel fructus, nucis unguentariae genus à nonnullis Mebenbethene nuncupatum: ad quam nucem haec etiam commodè referri possit meâ sententiâ. Etenim valdè illi similis erat, quam olim Granatae in Hispania è Pennon de Velex in Africa recenter allatam anno MDLXV. mihi donabat Illustris Vir Dn. Didacus à Stunica, Illustrissimi Ducis de Bejar nepos, &in supremo illius urbis Senatu Regi à consiliis, sed minor, &magis orbiculata, spadicei coloris cortice, eoque laevi constans, atque veluti in binas partes secto. An verò alio cortice, sive involucro tecta fuerit haec nux (ut verisimile est) me latet: alia tamen addita erat minùs crassa, sed paullò oblongior, neque adeò spadicei coloris, quae mediâ ex parte tecta erat suo involucro nigro &rugoso, cui petiolus adhuc inhaerebat, quo in ramo firmata fuerat. OCTAVVS, lobi quodammodo formam habebat, &uncialem longitudinem iuli figuram Fruct. misc. quasi exprimens, gracilis, cineracei coloris, aliquot grana (ut ex involucri rupturâ appare. VIII. bat) satis crassa continens spadicei coloris, laevia, ab alterâ parte plana, insipida, vieta, &vetustate evanida. NONVM è Brasilia delatum ferebant, sed nullo nomine insignitum, semen veriùs quàm Fruct. isc. fructus: nam pineae nucis nucleo, nec formâ nec magnitudine valdè absimilis erat, glaber, IX. coloris ex flavo spadicei, satis lento cortice constans, internâ parte hirsuto, &duram exsuccamque medullam continente, ut de ejus sapore nihil pronunciare possem. Huic commixta erant Ricini grana adeò exilia, ut illis minora videre non meminerim: alius praeterea nucleus mihi ignotus, &aliae quaedam minutiae. DELATVS similiter è Brasilia dicebatur quem pro Decimo fructu mittebant: sed arboris Fruct. misc. x. excrementum aliquod instar gallae veriùs nuncupandum censebam, quàm fructum: simili enim materiâ constare videbatur: &gallas similis paenè formae videre memini. Vnciâ autem minor erat, quinque angulis velut alis constans, supernâ parte aliquantulum protuberans, &à centro ductas habebat quinque lineas ad extremos usque angulos: infernâ longior erat, sensim gracilescens usque ad sedem, quâ ramo inhaesisse videbatur. ARBORIS ne an fruticis alicujus fuisset ramulus cum superioribus repertus, cui po- Fruct. mise. XI.