Latin
OBSERVATIONES
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 54
Unproofread scanNot analysed yet
CAROLVS CLVSINS ATREBAS. VEM ante decennium, Illustrissime Princeps, ad IIlvam V. C. ablegaveram, ad eandem redit P. Bellonius, paullò tamen honestiore veste cultus, quàm quùm in ejus conspectum initio prodiret; tunc enim adeò properè in publicum venire gestiebat, ut, quam illi concinnaveram vestem, non licuerit, uti volebam, &decebat, ornatam reddere. Hinc forsitan factum, ut vilitate vestis offensa Illustrissima V. C. minùs gratus fuerit illius conspectus: paullò igitur cultiore veste eum ornare volui; mihi persuadens, gratiorem aliquantulum futurum, si minùs propter vestem, certè propter doctrinam quam continet de variis rebus quas tribus libris describit in suis peregrinationibus magnâ sedulitate &singulari judicio observatas. Fuit enim vir ille indefessi studij, quemadmodum ex ejus lucubrationibus (ut tum commemorabam, &nunc denuò repeto) quas partim Latino, partim Gallico sermone ipsi naturali, evulgavit, perspicere licet. Nam extant Libri de Coniferis arboribus &perpetuâ fronde virentibus, de Admirandâ veterum fabricarum structurâ, de Medicato funere, Latinè ab ipso conscripti: Gallicè verò, Libri de Avibus, de Piscibus, &hoc Itinerarium, cum Libello de Neglectâ plantarum culturâ: Librum etiam de Serpentibus peculiarem (quorum nonnullos in hoc opere interdum inserit) &Insectis: tum etiam Commentaria in Dioscoridem, &de Agriculturâ Librum, alia praetereà quaedam meditabatur: sed laudabiles ipsius conatus, inopina mors, nefarij latronis manu illata interrupit, non sine magno litterariae Reipublicae dispendio.