# Exoticorum libri decem 54-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVELII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/54-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/54-2

Quemadmodum verò Stimmi, quod Latinis Antimonium dicitur, metallicum est vulgare, Lesken ferè in omnibus referens, eadem ratione atque ex eadem materia nascens, videlicet ex Pyrite auri & argenti, valde utile campanarum fusoribus, iis qui stannea pocula conficiunt, praesertim verò speculorum confectoribus, & typorum fusoribus; sic etiam illud Lesken aliis rebus mixtum utile esse posset. Sed nemo est in Syderocapsa, qui eo uti velit: attamen certi sumus commodissimè colliquari posse cum ferro ad tormentarios globos efformandos; qui praestantiores inde redderentur, & multo minoribus sumtibus fieri possent. Nulli tamen illorum id indicare voluimus, quoniam graviter peccare arbitrati fuissemus: quandoquidem ejus tanta est, in diversis ejus montis locis copia, ut facilè bis millies centena millia pondo colligi possent: eaque non modò ubi nunc excoquuntur metallicae venae, sed diversis etiam ejus montis locis in quibus olim excoquebantur. Aliud nomen indere nequivimus, quia ejus appellationem antiquam minimè intelleximus: nam Graeci qui in metallicis venis versantur, pauca vetusta nomina retinent. Syderocapsae incolae magnam foliorum ejus fruticis quem Graeci Rhus, Arabes Sumach appellarunt, copiam colligunt; crescit enim in iisdem montibus: iis pelles & coria densant; ut Aegyptii siliquis cujusdam arboris apud eos frequentis, Acaciae vocatae; Graeci & Asiae minoris, quam Natoliam vocant incolae, calycibus Esculi; Illyrici myrto nigra; Galli quercus corticibus; Lesbii & Phryges picearum cortice. Et quoniam eo frutice abundant, lembos ejus foliis onerant, atque aliò transvehunt. Sed & ejus fructum diligenter colligunt, cui (nonnihil desiccato) corticem illum tenuem & rubrum adimunt, abjecto duro qui subest nucleo, atque per vicinos pagos vendunt ad condiendum & inspergendum cibis, sive ii ex oryza constent, sive offae, juscula aliáve ejusmodi edulia sint. Multarum aliarum rerum singularium in iisdem fodinis & circa ejus regionis montes observatarum descriptio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
