Latin
54.1 to 54.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 54.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
CETERVM occasionem, cur istum fructum fatuum sive insanum nautae appellarint, praestat ut Lector intelligat ex ipsius Iacobi Cueleneri narratione scripto comprehensa vernaculo sermone, &ad me missa; quam sic Latinam faciebam. Duodecimo die Octobris anno à nato Christo millesimo sexcentesimo primo, post longos errores, tandem singulari Dei beneficio in Sinum quendam appulimus, situm undecini gradibus &quadragintaquinque scrupulis ab Aequatore versus polum Arcticum. In eo sinu, prunorum quoddam genus reperiebamus, quo cercopithecos (qui istìc valdè frequentes) vesci conspiciebamus: nostri nautae, qui alioqui alimentis non abundabant, id observantes, haec pruna etiam legerunt &comederunt, nec eâ re contenti nonnulli, ipsa fructus ossicula cum nucleis in aqua macerata coquentes, vorârunt: quotquot autem voraverant, capitis vertigine &mentis alienatione correpti sunt, mirasque imaginationes habuerunt, pro naturae cujusque temperamento: unus enim arbitrabatur in suo cubili seu sponda, aedes fabricari ad coquendam cerevisiam commodas; "quot propter stabant compellabat, dicens, Videte quid ista vetula in meo cubili agat: alter singulos convocans percontabatur, an pisces emere non cuperent, se enim cepisse omni coloris genere praeditos: tertius in sua sponda jacens conquerebatur sibi de toto corpore carnes detrahi: quartus vociferabatur, ingentem navem in suo cubili fabricari: quintus etiam in sua sponda jacens, quatuor aut quina murrhina vasa confringebat, dicens, multos homunculos istîc adesse qui ejus spondam occupare conarentur: sextus nauclerum compellans, Videsne, inquit, diabolum in rostro navis sedentem &pisces captantem? septimus affirmabat se per navis alvum anchoras in imo mari fixas conspicere: nostri Naucleri filiolus ad patrem accedens, Chare pater, inquit, plurimos homunculos per tuum nasum cursitantes video; sic ut ipse pater cum quodam metu admiraretur: quibus porrò somno indulgere licebat, statim istae rerum imagines evanescebant: nec defuerunt, qui per triginta sex horarum spatium, imò per integrum biduum dormierint: fuerunt etiam qui alvi profluvio correpti sint.