# Exoticorum libri decem 54

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/54

CAROLVS CLVSINS ATREBAS. VEM ante decennium, Illustrissime Princeps, ad IIlvam V. C. ablegaveram, ad eandem redit P. Bellonius, paullò tamen honestiore veste cultus, quàm quùm in ejus conspectum initio prodiret; tunc enim adeò properè in publicum venire gestiebat, ut, quam illi concinnaveram vestem, non licuerit, uti volebam, & decebat, ornatam reddere. Hinc forsitan factum, ut vilitate vestis offensa Illustrissima V. C. minùs gratus fuerit illius conspectus: paullò igitur cultiore veste eum ornare volui; mihi persuadens, gratiorem aliquantulum futurum, si minùs propter vestem, certè propter doctrinam quam continet de variis rebus quas tribus libris describit in suis peregrinationibus magnâ sedulitate & singulari judicio observatas. Fuit enim vir ille indefessi studij, quemadmodum ex ejus lucubrationibus (ut tum commemorabam, & nunc denuò repeto) quas partim Latino, partim Gallico sermone ipsi naturali, evulgavit, perspicere licet. Nam extant Libri de Coniferis arboribus & perpetuâ fronde virentibus, de Admirandâ veterum fabricarum structurâ, de Medicato funere, Latinè ab ipso conscripti: Gallicè verò, Libri de Avibus, de Piscibus, & hoc Itinerarium, cum Libello de Neglectâ plantarum culturâ: Librum etiam de Serpentibus peculiarem (quorum nonnullos in hoc opere interdum inserit) & Insectis: tum etiam Commentaria in Dioscoridem, & de Agriculturâ Librum, alia praetereà quaedam meditabatur: sed laudabiles ipsius conatus, inopina mors, nefarij latronis manu illata interrupit, non sine magno litterariae Reipublicae dispendio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
