Latin
55.1 to 55.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 55.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVII. VI Generosum equitem Franciscum Drake in navigatione illâ quâ totum orbem circuivit, comitati fuerant, reduces anno octogesimo supra millesimum A& quingentesimum, fructus quosdam glandibus non valdè dissimiles referebant. Eorum aliquot anno insequente Londini nanciscebar curâ &diligentiâ doctissimi &humanissimi viri Richardi Garth Cancellariae Londinensis Primicerii, atque perhumani honestissimique viri Hugonis Morgani Serenissimae Reginae Angliae Elizabethae pharmacopoei, qui à Drake Comitibus impetrabant. Eos autem fructus tum temporis in adposita tabella exprimendos curabam. DRAKE porrò cum comitibus in desertam quandam, &multis altissimis arboribus consitam insulam appellentes, aquationis &virium Beretini fruct. corporis fame afflicti reficiendarum causâ, celbistoria. sissimas quasdam in ea arbores quercu majores inter alias reperiebant foliis laurinis praeditas, crassis, splendentibus, in ambitu minimè serratis, oblongiusculum fructum, exiguis iligneis glandibus similem ferentes, nullo tamen calyce (ut affirmabant, nam ipse aliquos eorum percontabar) inclusum, tenui cortice cineracei coloris, interdum etiam atri, tectum, nucleúmque continentem oblongiusculum, candidum, nullo manifesto saporem (quia prae siccitate induruerat) praeditum, tenui membranâ involutum. Illum autem tametsi fame valdè premente degustare verebantur, quia ipsis ignotus, ne aliquâ noxâ afficerentur. POSTEA verò in Beretinam insulam alteri vicinam pervenientes, similibus arboribus abundare deprehendebant, &illarum fructum minimè perniciosum, sed edulem esse, ab incolis edocebantur. Eo deinde, more leguminum elixo, aut in farinam trito, &pultis instar inspissato atque cocto, alterius cibi penuriâ, cùm istîc, tum in navi famem sublevabant. In Moluccis autem Insulis hanc arborem etiam crescere referebant. Cacuo fructus. CAPVT XXVIII. Xmnna. 24 ELEBREM etiam per universam Americam, multique usus fructum Cacao appellatum, Peruanae provinciae litora legentes, secum sumebant, &aliquot adferebant; Qatque ab ipsis paucos fructus accipiebam: cujus fructus quum luculenta descriptio extet apud Benzonem, qui miles aliquot annis novi orbis provincias peragravit, ipsius verba, ut ab Urbano Calvetone Latina facta sunt, hîc subiicere libuit, cum tabella, in qua Cacao fructus me curante expressus. IN Nicaragua novi orbis provincia pomi Pomp. Nicaquoddam genus peculiare est, neq. Hispanio-raga. lae, neque ulli alteri Indiae parti concessum.