# Exoticorum libri decem 55.1-2-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 55.1 to 55.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/55.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/55.1-2

Pagus est supra Syderocapsam in summo montis vertice, qua Orientem spectat, situs, nomine Piavits, admodum incommodo loco; propterea quaedam dumtaxat tuguria habet, tignis & asseribus tecta. In ipso monte magnos Scoriae sive Schlaken acervos supra Piavits invenimus. Et quoniam à rivulis procul abest, subdubitavimus, an olim venti beneficio, non autem aquae uterentur ad fornacem incendendam. Nam cùm nullum istic rivum conspiceremus, metalla autem istîc fuisse colliquata certissimum esset; cogitavimus tunc ignotum fuisse usum adaptandi rotas, quae nunc vi aquae versatae inflant folles ignem incendentes ad colliquandam metallicam venam; sed folles hominum labore agitari solitos. Sciebamus tamen, veteres in extrahendis & repurgandis metallis magnâ commoditate usos, atque eorum magnam quantitatem colliquasse. Istic incidimus in pueros quosdam Graecos, qui Ericae genus colligebant, quod totâ Graeciâ vulgari nomine Phana dicitur. Cùm verò qua ratione inter se Erica & Phana differrent, scire cuperemus, facilè nos unicâ notâ edocuerunt. Nam Phana collectum profecturi, ad ignem struendum, nullum instrumentum ad eam eradicandam circumferunt, quoniam facilè & minimo conatu cum suis radicibus, quae summa tellure sparguntur, ut in cisto, & ligustro, evellitur: erica verò minimè; quam sine ligone eruere non licet. Ad radices verò montis, alius est ingens pagus Serine dictus, à quo mare veteribus Chalcis appellatum, duntaxat quadrante miliaris distat: portus istic est satis tutus carinis, in imo litore ejusdem sinus, Chalcis nomine dicti. Plus quàm sex hominum millia ut plurimum laborant in fodinis Syderocapsae: quoniam autem Serine pagus ferè mari contiguus est, & fornaces illi viciniores sunt, operae eò confluunt, annonae comparandae gratiâ, quae variis locis istuc navibus infertur. Postquam totâ hebdomadâ colliquata sunt metalla, plumbóque ab auro & argento separato, benc repurgata, atque, cui cura commissa est, reddita; superest ut ab invicem aquae fortis beneficio sejungantur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
