# Exoticorum libri decem 55.7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/55.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/55.7

Vidimus etiam alios pisciculos marinos, qui ad ostia riuuli cujusdam capiuntur, in forum delatos: Graeci nominant Gyllari; quem ab Euthydemo Gelarin appellatum existimo: sed ij pisciculi nihil sunt quàm parvi muli, quos Propontidis accolae Cephalopola vocant. Cùm valles ejus provinciae humidae sint, & regio sit montana, omnes capillares herbae, Asplenon, Lonchitis altera, Cotyledon etiam, & reliquae quae humiditate gaudent, libenter innascuntur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
