# Exoticorum libri decem 56-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/56-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/56-2

CAPVT XXIX. DEREGRINATIONE tertiùm in Angliam institutâ donabar ab amicis anno octogesimo primo supra millesimum & quingentesimum, Londino jam discessurus, aliquot peregrinis fructibus, de quibus tunc quidem agebam, sed etiam nunc denuò ae e eg. agendum existimavi. Viμ: MAIOR, qui Primus, ex illo genere est, quòd in scholio ad cap. xxvi. lib. 1. Hist. Aromatum Garciae secundo loco olim describebam: sed longè amplior, utpote qui ternas uncias longitudine superaret, latitudine unam, altitudine paenè duas aequaret, alioqui formâ & colore eidem planè similis: nempe crasso cortice sive putamine constans, inferiore sive supinâ parte sessili, rugoso, scabróve & cineraceo, supernâ autem sive pronâ & gibbâ, laevi, subrufo, vel potiùs spadiceo, ita ut animalcuτον ταὰ lum duro corio tectum videretur: nucleum continere deprehendebam binas uncias lonύσιεο gum, unam latum, gemellum, sed extimâ parte simul cohaerentem, tenui cineraceaque membranâ tectum, substantiâ firmâ, ut amygdalae eeteuie u aut castaneae recentes, subfuscâ, pingui & oleaginosâ, odore satis jucundo praeditâ, & sapore Σuμeffi non ingrato. Illum damus expressum in subjecta tabella cùm integrum, tum apertum, atque etiam ipsius nucleum nudum & ex suo cortice exemtum, ut faciliùs observari possit ejus geminatio. HVNC porrò fructum mihi donabat lacobus Garetus, & asserebat Lusitanum quendam mercatorem, cui nomen Petrus de Frias, à provinciae Periianae Proregè accepisse pro Balsami Peruani fructus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
