# Exoticorum libri decem 56

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/56

Potum ex eo confecturi, in testa fictili ad focum exsiccant, mox lapidibus quibus pinsitur panis, contusum & commolitum, fusumque in pateras (quae cucurbitae specie è certis arboribus per omnem Indiam nascuntur) paulatim aquâ temperant, atque interdum paullulo pipere quali vulgò utuntur (Axi intelligit, quod vulgò Piper Brasilianum appellant,] condiunt, eoque in potu utuntur. Porcorum ea veriùs colluvies, quàm hominum potio. Quum eam provinciam peragrarem, plus quàm integrum annum, ab tali lora abhorrui: sed quum vini copia mihi non esset, ne semper aquam bibere cogerer, alios imitari didici. Ea coelia sapore aliquantum amaro, satiat & refrigerat corpus, minimè tamen inebriat. Haec praecipua & carissima merx carum regionum est: neque quidquam aliud Indi majori in pretio habent, ubi quidem in usu est. Hactenus Benzo. Amygdalae porrò suo putamine exemtae, hic fructus prorsus similis est, tenuique membranâ tegitur, nigra, nucleum continente, qui in binas aut ternas partes obliquè dividatur, subfuscum, & cineraceis venis distinctum, adstringentis & ingrati saporis: quare mirum non est, si qui antè non degustârunt, à potione ex eo confectâ abhorreant: ego sanè puram aquam longè praetulerim. Eam tamen claris viris propinant, quemadmodum nos aromatites aut generosius aliquod vinum solemus, referentibus iis qui pauculos fructus retulerant, è quibus tum binos impetrabam: sed diversis deinde temporibus alios nanciscebar. Peregrini fructus varii alii.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
