Latin
57.1 to 57.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 57.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem de quo animali agimus omnes intelligant, ejus iconem ad vivum expressam hîc subjecimus. Si hujus Ysard aut Chamois cornua ramosa esRupicapra. sent, dici posset Plinium hoc animal intellexisse cùm de Caprea loquens, sic ait, Nec fecit ut Cervis decidua: nam hieme cornua non abiiciunt, ut nec Gallorum Bouc estaim: sed cùm ea ramosa non habeat, Caprea esse non potest. Corpus quidem Capreoli habet, &pilorum colorem etiam similem, diversae tamen est naturae. Ejus cornua sunt nigra, parva, rotunda, ad frontem inter oculos erecta, extremitate incurva: hinc fit ut saepenumerò accidat eum mori, dum nates scabere volens cornua adeò altè infigit, ut ca denuò eximere nequeat; vnci enim instar incurva sunt. Minore est corpore quàm platyceros, aut Bouc- estain, atra linea spinae dorsi longitudinem notante. Ejus aures arietinis longiores sunt, color giluus; atramque lineam utrinque habet rectà à cornuum radice supra oculos ad extremum os ductam, &in labro superiore desinentem. Frontem etiam veluti stella insignitam habet. Caudae superior pars nigra est, &satis pilosa, rotunda, &ut Dorcadis longa. Gallica appellatio Chamois nobis recens non videtur, sed à Graeca Cemas deducta, cujus Aelianus meminit. Nobis praeterea agendum est de alio hujus generis animali, cujus nullam aptam Gallicam appellationem invenientes, veteri quo Auctores donarunt nomine exprimere coacti sumus, quod ex Hirco &Cervo compositum est, nempe Tragelaphus. Simili pilo praeditus est quo Gallorum Bouc- estain, sed barbâ caret. Ejus etiam cornua non decidua, similia sunt Caprae cornibus, quae interdum contorquentur ut in Ariete. Os, anteriorem frontis partem, &aures Arietinis pares habet, praeterea etiam scrotum, quod amplum &propendens est. Quatuor crura illis etiam similia, alba; coxae sub cauda albae sunt, cauda nigra. Colli superior &inferior pars atque pectus adeò longis pilis obsita sunt, ut barbatus videatur.