# Exoticorum libri decem 57.4-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 57.4 to 57.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/57.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/57.4

Villi autem in scapulis & pectore oblongi, nigri: utrimque in lateribus maculam cinerei coloris habet: nares nigras, os album, ut & totam inferiorem alui partem. Ceterùm quoniam postea de Hippelapho agemus, sciendum est, Franciscum 1. Regem equum habuisse, qui posteriores corporis partes Cervinas haberet, ideoque plurimos cogitasse Hippelaphum vocari debuisse: sed fallebantur. Aiebant porrò eundem equum à cervo qui in silva equam iniisset fuisse prognatum, quod Hippelaphi non est: Nam Hippelaphus animal est sui generis, quale postea dicemus. Superest ut Tragelaphi iconem proponamus, quandoquidem nusquam alibi conspecta est. Diximus Graecos vulgari lingua animalia Tragelaphus. Gallis Dains dicta Platogni nominare, quae Veteres platycerotas nuncupabant: attamen Platyceros vocabulum in Aristotele non invenitur, sed semper Prox dixit, quod interpretes Dama verterunt. Corpore quidem Cervum refert, & Capreolo major est, sed colore differt. Platyceros minus caput habet Cervo: cornua illi etiam omnibus annis decidua ut CerJo, quae antrorsum protensa habet praeter aliofrum consuetudinem: giluam habet dorsi spinam, atramque lineam secundum dorsi longitudinem excurrentem: cauda longa est, ad poplites usque propendens, uti vitulo. Saepè contingit ut ejus latera candidis maculis aspersa sint, quae vetustate pereunt: accidit etiam saepenumerò ut feminae omnino albae sint, sic ut caprae existimari possent, nisi pilum admodum brevem haberent. Ostenduntur ejus cornua ingentis magnitudinis variis locis, qualia sunt ea quae in gradibus & ascensu Ambosianae arcis conspiciuntur. Istic etiam conspicitur effigies in lapide expressa alterius animalis hujus generis, cui adposita sunt vera ipsius animalis, quod effigies refert, cornua: cujus rei ut mentionem faceremus, operaeprecium visum est; arbitramurque id esse animal quod Aristoteles Hippelaphum nuncupavit, quandoquidem barba praeditum est, ut Bouc estain Gallorum. Ut ut sit, animal fuit admodum rarum; & nisi in Galliâ conspectum esset, ejus statuam cornibus ipsius animalis impositis in ipso Regis palatio erectam IPP iri non arbitramur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
