# Exoticorum libri decem 58-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/58-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/58-2

CAPVT XXX. IENNAM Austriae porrò redux ex illa Anglicana peregrinatione, inter exoticos quosdam fructus, quos, ut alia pleraque rariora, suis capsis inclusos adservabam: aliquos inveniebam, à nemine tum temporis adhuc descriptos: rem itaque studiosis non ingratam me facturum existimabam, si illorum descriptiones, & icones superioribus adderem. PRIOR, Alteri qui in Secunda tabella superioris capitis expressus, non valdè dissimilis erat, minor tamen, & ponticae nucis magnitudinem non excedens (tametsi juglandi ferè aequales videre meminerim) laevis, splendens, cineracei coloris, & saxeâ duritie praeditus, licet in aquam conjectus supernataret, aliquantulum inaequalis, & compressus, ut pisa interdum quae in eodem lobo nata, sese mutuo compresserunt. Similem autem esse mihi persuadeo, cum illo, qui in lobo ἐχιώδει proximo libro cap. xv. describetur. Illum porrò cum sex sequentibus in subjecta tabella (quae hujus cap. xxx. prima) expressum adponebam. ALTER ovalis erat formae, Iudaico lapidi magnitudine par, illiusque formam, exceptis striis, pulcherrimè exprimens, ex rufo nigriALEEELNScantis coloris, ut nonnullae majores gallae, le vis, & aquâ mersus non sidens, licet duro putamine constans & nucleum continens. XII. TERTIO, illo minori, & mediocris avellanae magnitudinem non excedenti, paenè orbicularis erat forma, nisi infima pars paullò angustior, in triangularem quasi mucronem desiisset, color alioqui similis alteri, & tametsi levis, in aqua nihilominus subsidens & imum petens, duro crassoque putamine constabat, & nucleum candidum tenui fuscâ membranâ tectum continebat. QVARTO, sphaeriea ferè erat forma, magnitudo paenè vncialis, putamen admodùm crassum & durum, perpetuis tuberculis undique obsitum, flavescentis coloris, lineâ emi nentiore transversum secante, quam, ut in juglandibus, putaminis conjunctionem & commissuram esse arbitrabar. VII. PRORSVS sphaerica erat Quinto forma, magnitudo globuli minoris sclopi, putamen ejusdem cum praecedente coloris, & perpetuis etiam tuberculis, non adeò tamen crassis, obsitum, nullaque lineâ cinctum. Haec duo postrema alicujus fructus dumtaxat erant ossicula. SEXTVS, officinarum nuce vomicâ major erat, planus idem, atque similis coloris, nempe cineracei, pronâ parte paullò eminentior & magis tumens, in ambitu quodammodo sinuosus, supinâ verò, quinque grana, inter se sejuncta & aequalibus spatiis ab invicem dissita. ipsique tamquam impressa, ostendens, mespilorum setaniorum ossiculis non multum absimilia, quae exemta, satis profunda lacunarum vestigia relinquebant. Totus ligneâ duritie praeditus erat. FORMA etiam planâ erat Septimus, sed à priore discrepans, rugosus & quibusdam locis tumescens, aliis depressus, color ex cineraceo nigricans, qualis in nonnullis Cajous nucibus, quorum historiam & iconem in scholio ad cap. de Anacardio lib. 1. Hist. Aromatum Garciae dabamus. Is per mediùm sectus, nullam, ut plurimum; pulpam, sed splendentem quendam nigrumque succum concretum & induratum dumtaxat continere deprehendebatur: interdum autem nucleum habere observabam rugosum, quem ambiebat inter binos cortices succus concretus, splendens, ut nux Cajcus immatura censeri indubiè possit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
