Latin
CAPVT LIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 58-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &multis annis antè, tempore videlicet Henrici i I. Regis Anglia, Nortmanniaeque Ducis &Aquitaniae Cervam cornutam duodecim annorum cornua ferentem in Cambria Angliae provincia captam fuisse, ejusdemque caput cum cornibus ipsi Henrico Regi missum fuisse, testis oculatus est Giraldis Cambrensis in suo itinerario Cambriae capite 1. Profectio à Syderocapsa in Bucephala. De flumine Strymone, &piscibus qui in eo capiuntur. CAP. LV. ARI iter facientibus è Syderocapsa in Cavalla urbem, quae antiquitus* Boucephala dicebatur dimidio duntaxat die opus esset: sed terrestri itinere proficiscenAtibus duo integri dies insumendi, diuque maris litus legendum: nam iter instar arcus inflexum, quoniam sinus profundus est, Chalcidis sinum &Strymonium continens: Herbis &fruticibus abundat. Androsace, Chamaesyce, Soldanella aliàs Thalassocrambe dicta, Tithymalus myrsinites ¶lius adeò frequentes sunt in litore, ut nihil illis sit vulgatius. Mare nobis ad dextram erat, &Continens ad laevam. Interdum superandi fuerunt colles exigui, in quibus Terebinthi in celsas arbores non excrescunt, ut in Corcyra Altiores insula; sed ob regionem asperam &saxeam, Coryli altitudinem vix superant. quas conspexi arbores fuerunt Aria &Phylica, quae apud nos cùm non nascantur, Gallicâ appellatione carent. Ad littus reversi, &nonnihil in silvas declinantes, sub Cornis &Fraxinis iter faciebamus, non multo humilioribus quàm sint Abietes. Rivum qui è lacu Peschar, aliter Conios dictum, fluit, transivimus sicco pede ad ipsum maris littus, quoniam media aestas vigebat, &aqua sub arenâ effluebat. In planitie substitimus ad eundem rivum sub umbra praecelsarum Terebinthorum, non procul à maris litore; &jam sub noctem piscatores invenimus, qui uno sagenae tractu, circiter sexaginta piscium diversa genera ceperunt, quos ilicò observavimus &descripsimus. Sinus monti Atho proximus, aliàs Strymonius dictus, adeò amplus est &altus, ut integro ferè die secundùm illum iter fecerimus: quo paulo pòst relicto, per continentem defleximus versus urbem Tricala, olim Trica dictam, (ubi nunc sedes est Sangiac vel Praefecti Macedoniae) quae urbs nunc è primariis totius regionis est, in quâ magna tritici quantitas invenitur ad naves onerandas quae ad Strymonis ostium appellunt, à quo urbs non procul abest. Strymonis amnem è Tricalae urbis conterminis fluentem, invenimus, qui multa nunc vulgaria habet nomina: nam ubi in lacus exspatiatur, à pagis vicinis nomen sumit. Plurimi Cygni, aliaeque aquaticae aves ejusdem magnitudinis, quas Aristoteles Pelecanes, &Plinius Onocrotalos vocavit, istic conspiciuntur, in illo flumine alimentum sumentes. Lentè tamen fluit, nec profundus est ejus alveus, &humiles ripas habet; quam ob rem admodum herbosum est: tribulus aquaticus tantâ abundantiâ istîc nascitur, ut non abs re scripserint veteres, suo tempore equos istîc ali solitos tribulis. Latum est nonnullis locis, in quibusdam etiam valdè angustum. Ejuscursus frequenoogle frequentibus cataractis retinetur, ut molas versare possit: quemadmodum in Galliae fluminibus fieri solet.