# Exoticorum libri decem 59.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 59.1 to 59.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/59.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/59.1

Rotas autem aqua per alveum ducta non versat, sed similes iis quas molae in Ligeri natantes habent, verùm ex angustioribus asseribus confectas. Molitores Graecè loquuntur, à quibus piscium qui in eo flumine capiuntur nomina didicimus ut sequuntur: Cheriscaria, Cephalos, Glaignon, vel Glanos, hoc est, Silurus, aliàs Hyena, Platanes, Chelli, Turnes, Grinadies, Moustacatos seu Mystus, qui Barbeau Gallorum est. Anguillae sunt insignis magnitudinis. Id flumen etiam Marmara vocatur, quoniam magnum pontem ligneum habet sub pago Marmara, quem Ibrahim Bassa exstrui jussit, & quia ante pagum, magnum est stagnum eodem nomine Marmara dictum. Plurimae naves, veluti è Ragusa, Chio, è Graecia, Venetiis, ac interdum ex Aegypto hujus fluminis ostium ingrediuntur: & istîc brevi tempore tantum tritici reperiunt, quo onerari possint. Advehunt verò merces earum regionum unde solverunt, & ingresso fluminis ostio per integrum ferè miliare, interdum bimestri haerent hiemali tempore: mercibus autem quas advexerant venundatis, & tritico, lanâ aut coriis denuò oneratae, primo vere ad suos revertuntur. Rudera cujusdam urbis ad Strymonis ostium conspiciuntur, quae nunc planè deserta est; rustici incolae Chrysopoli nominant. Plinius tamen Chrysopolim non procul Chalcedone ponit. Conspectum deinde ivimus urbem vulgo Ceres nuncupatam, veteribus Cranon, amplam in planicie Thraciae, & quasi in Macedoniâ sitam; in qua binos duntaxat dies haesimus; deinde ex Ceres in Tricalâ profecti sumus; à quâ iter convertimus ut in urbem Philippos veniremus, ad latus habentes magnum montem vulgo Despota nuncupatum. Maxima planicies erat, frugum fertilis, & alveis irrigata, multisque pagis exculta. Ad dextram Pangaeum montem reliquimus, in quo etiam nunc argenti vena eruitur. Omnes Tricala & Ceres incolae Graeca vulgari linguâ utuntur; sed Iudaei qui eas etiam incolunt, Hispanicum & Germanicum idioma callent. Rustici Graecè & Servianè loquuntur. Cùm in Macedoniâ essemus, nullam unquam urbem, aut pagum adiimus, in quibus rustici Selinum nostrum vulgage nobis non vocârint Macedoniki vel Macedonico: eodem nomine in aliis Graeciae locis dicitur, exceptâ Cypro, ubi Condomalo appellatur: sed Eleoselinum, quod vulgo apium dicitur, ab omnibus in genere Selino nuncupatur; idque humidis locis diligenter colunt, atque crudo vescuntur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
