Latin
59.5 to 59.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 59.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In Philippos proficiscentes, &per fodinas Castagna iter facientes, intelleximus eas argentum duntaxat &plumbum dare, &interdum paululum quidpiam auri: eas solummodò in transitu conspeximus, nec ibi substitimus. Nullis locis à nobis antè peragratis, viscum in Quercubus nascens unquam videre contigerat: sed iter facientes per silvam quae est in planicie in extimo sinu Chalcis nuncupato, magnâ copiâ invenimus. Nulla quercus est inter montem Athon &urbes Ceres &Tricala secundum publicam viam quae viscum non alat, ab eo quod in malis, pyris, &aliis arboribus nascitur diversum, &ab omnibus rusticis Oxo nuncupatur: nam tenacissimum viscum ex ejus baccis faciunt. Ejus provinciae culta arva, praesertim quae circa radices colliculorum sunt, plurimum corrumpuntur Paliuri &Rhamni fruticibus: qui serpendo per cultum solum, multum loci occupant. *De hac vide nostri Abrahami Ortelij Thesaurum Geographicum, in dictione Bucephalos. Plurimarum antiquitatum &ruderum urbium Macedonie descriptio, atque de Philippis &Philippopoli.