# Exoticorum libri decem 59.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 59.5 to 59.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/59.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/59.5

In Philippos proficiscentes, & per fodinas Castagna iter facientes, intelleximus eas argentum duntaxat & plumbum dare, & interdum paululum quidpiam auri: eas solummodò in transitu conspeximus, nec ibi substitimus. Nullis locis à nobis antè peragratis, viscum in Quercubus nascens unquam videre contigerat: sed iter facientes per silvam quae est in planicie in extimo sinu Chalcis nuncupato, magnâ copiâ invenimus. Nulla quercus est inter montem Athon & urbes Ceres & Tricala secundum publicam viam quae viscum non alat, ab eo quod in malis, pyris, & aliis arboribus nascitur diversum, & ab omnibus rusticis Oxo nuncupatur: nam tenacissimum viscum ex ejus baccis faciunt. Ejus provinciae culta arva, praesertim quae circa radices colliculorum sunt, plurimum corrumpuntur Paliuri & Rhamni fruticibus: qui serpendo per cultum solum, multum loci occupant. * De hac vide nostri Abrahami Ortelij Thesaurum Geographicum, in dictione Bucephalos. Plurimarum antiquitatum & ruderum urbium Macedonie descriptio, atque de Philippis & Philippopoli.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
