Latin
6.5 to 6.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 6.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Similem etiam pagellam, latiorem &longiorem, aliquando accipere memini à Iacobo Gareto viro honestissimo, quâ involuta erant tabaci folia, quemadmodum involvere solent nonnulli Americani, dum, ut ejus fumum hauriant, tubum ab altera extremitate incendunt. NEC etiam subticendus candidissimi fili glomus, quem idem Garetus illo ipso anno ad me mittebat cum alijs quibusdam exoticis, de quibus suo loco. Eum autem ex arboris cortice confectum scribebat: cuius sanè tenuissima, valida tamen, erant stamina, filo etiam è lino aut cannabi deducto longè validiora, tres pedes cum semisse longa, ex una parte resecta, ut longiora fuisse verisimile esset: ex quibus vittae &similia ad muliebrem ornatum pertinentia, commodissimè fieri possent. Planta Lavendulae folio. CAP. V. DMIRANDAE etiam naturae est arbor sive frutex, cujus ramum ex Orientali India in Angliam anno nonagesimo tertio supra millesimum &quingentesimum, delatum fuisse intelligebam: nam qui ad me mittebat iconem Londino, lacobus Garetus insequente anno, addebat brevem quandam descriptionem, ab eo concinnatam, qui ipsum ramum conspexerat. Quo autem nomine apud incolas appelArbor Lavendulae folio. laretur, quáve in provincia Orientalis Indiae nasceretur, non erat adscriptum: propter rariAsμe tatem tamen, eius qualemcumque descriptionem simul etiam iconem inter alias peregrinas plantas, locum habere volui.