# Exoticorum libri decem 6.5-2-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 6.5 to 6.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.5-2

Si non constet quale venenum sit haustum, subsequentia symptomata observanda erunt an ex calido veneno oriantur, qualia sunt faciei inflammatio, ardor internus, punctiones per universum corpus, oculorum rubor, unguium tumor, sitis ingens cum calore, ardore & punctionibus in ventriculo: tum enim certum erit calidum esse venenum, & propterea praescribenda esse remedia quae venenis valde adversa sunt, & noxium illum calorem interioribus partibus infixum tollant, medicamenta valde frigida & cordialia cum bezaardicis medicamentis propinando, illaque supra nobiliores partes foris applicando; & cibus dandus facilis concoctionis bonique alimenti, temperatus rebus frigidis cordialibus, quae veneni malignitatem extinguant. Si verò symptomata indicent frigidum fuisse venenum; ut somnus profundus, stupor lethargi instar, membrorum rigor, faciei pallor: tum, praeter bezaardica medicamenta, calefacientia danda sunt, quae frigus internum & externum tollant, corpus & nobiliores partes fovendo medicamentis ad eam rem convenientibus, & utendo variis diversionibus & calefacientibus remediis, quaeque veneni malignitatem extinguant, ac cibum ejusdem facultatis administrando. Praebenda itaque remedia ad morbi ex sumpto veneno orti curam pertinentia, non neglectâ praecipuâ intentione, quae est, ut veneni malignitas medicamentis & remediis infrà tradendis tollatur. QVANDO aeger ignorat quale venenum hauserit, nec symptomata id indicant, credendum est ex illorum esse genere, quae totâ proprietate noxia sunt, eaque omnium maximè perniciosa. Tunc major cura necessaria est: vomitus ingens, ut dictum est, provocandus, &, si, in intestina penetravit, lenitivo clystere alvus eluenda, deinde aegro medicamenta praebenda, quae totâ proprietate venenis resistunt, Bezaardica appellata, quibus semper utetur in cibo & potu; partesque nobiles internè & externè roborandae: cibis insuper utendum multi alimenti, expressione aut aliâ ratione praeparatis; quibus alexipharmaca admiscebuntur, de quibus postea acturi sumus. Ista autem cura non modò in aegris, qui occultum venenum sumpserunt, adhibenda, sed etiam in his qui veneno cognito infecti, quod suâ qualitate noxium est: nihil enim naturam aequè prosternit & debilitat atque venenum. MVLTA porrò sunt medicamenta peculiarem facultatem adversus venenum habentia: quorum nonnulla simplicia, alia composita. Quoniam autem in utroque genere va rietas est, de iis quae magis usitata, & frequentiore experientiâ probata sunt, agam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
