Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 60
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER TERTIVS. OTVISSET etiam horum peregrinorum Fructuum historia, illorum, de quibus Secundo libro egimus, historiae adjungi: sed quia nascendi ratio diversa, commodius esse ducebam, eos ab invicem sejungere, &peculiari libro describere. Itaque Fructus qui siliquarum sive loborum, aut ceratiorum instar, in arboribus vel aliis plantis nati fuerunt, hoc Tertio libro complectemur, &initium faciemus ab eo lobo, qui omnium longißimus mihi unquam conspectus est. LOBVS BRASILIANVS INGENS. CAPVT I. VNTER Arbores quae fructum in lobis aut siliquis gerunt, praecelsam quandam in Brasilia nasci intelligebam, juglandis foliis praeditam, quae hunc admirandum lobum profert, cui sanè parem formâ &longitudine videre non memini. Lobi iconem, totius fructus magnitudinem &formam asfabrè exprimentem, cum Lobi ipsius extima parte quatuor articulis distincta, Viennam Austriae ad me mittebat Londino Iacobus Garetus. Illam autem in tabella exprimendam curabam, &hîc proponendam censebam. ERAT porrò hic lobus articulatim distinctus instar siliquarum Acaciae, singulorum articulorum medio etiam tumente, quo videlicet semen continebatur, binos pedes Romanos cum triente longus, quatuor uncias (ubi latitudo major) latus, atque planus instar praedictarum siliquarum Acaciae, cineraceo quodammodo colore praeditus, qui tamen ante maturitatem lectus fuisse videbatur: nam semina contracta &rugosa erant, orbiculari paenè figurâ, nuci vomicae non valdè dissimilia, quodam vestigio impresso eâ parte, quâ lobo adhaeserant, agig. coloris ex albo rufescentis. Lobus Brasilianus alius. CAP. II.