Latin
60.5 to 60.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 60.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Itali porrò aliam sepeliendi cadavera consuetudisem jam habent à nostra diversam: nam fornicatas cryptas variis templorum locis exstruunt, quae unicum in summo foramen habent, in modum oris putei fabricatum, quod unico orbiculari lapide claudunt: habet verò is lapis ferreum annulum appensum, quo cùm opus est, sublevari possit. Cùm autem cadaver adfertur, in cryptam per foramen demittitur, nulla terra superinjecta: deinde foramen denuò clauditur suo lapide, calceque in circuitu muniturPagus est in planicie, quadrante miliaris à Philippis, nomine Bolisce, ubi ingens marmoreum saxum vidimus, cum hac inscriptione: Neviae musae in testamento, quo alvei loco ad aquam è puteo excipiendam utuntur. Paulo ultra Philippos secundum regiam viam ingens lapis est quadrangulus, erectus instar supremae partis obelisci cujusdam, Latinis literis inscriptus, sepulchrum olim C. Vibii Cor Quarti. Fabulosa quaedam de eo incolae narrant, equae Alexandri magni praesepium esse existimantes: per equam autem Bucephalus intelligendus est. Ad eum lapidem uti rarum quidpiam conspiciendum nos deduxerunt. Ingens autem &oblongus, erectus &summâ parte excavatus. Urbs Bucephala quae ab Alexandri equo nomen sumpsit, vicina est, de qua postea. Philipporum rudera &ruinae non minùs sunt admirandae quàm ullius alterius urbis. Sed id lapidum commoditati tribuendum iudicamus, cùm ipsa marmoris fodina sive latomia ipsius urbis muris sit inclusa. Pulcherrimum istîc est Amphitheatrum, quod in hunc diem integrum conservatum est: possetque in multos adhuc annos perdurare, nisi Turcae gradus, qui marmorei sunt, auferrent. Ovali formâ non est exstructum, ut quod in Otricholi aut Roma conspicitur: sed sphaerica est figura veluti Nemausense aut Veronense: undique etenim clausum non est. Qua aditum praebet, meridiei obiicitur, atque à summo ad solum usque apertum, lumen admittit. Loco admodum commodo exstructum fuit: nam in ipso monte variis locis gradibus marmoreis incisum est. Antiquissima quae istîc restant vetustatis monimenta sunt quatuor ingentes &crassae columnae, quae templi Divo Claudio dicati sunt reliquiae, in quo conspiciuntur adhuc plurimae marmoreae statuae &columnae Dorici &lonici operis, insignis structurae &summi artificii.