# Exoticorum libri decem 62-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/62-2

CAPVT IIII. VALDE planus hic lobus, pro am plitudinis ejus ratione: nam quum decem uncias longus esset, & trium unciarum vel ampliorem latitudinem haberet, vix quadrantis unciae erat ejus crassitudo sive spissitas; sic ut ante maturitaten ab arbore lectum fuisse quispiam existimare potuisset: maturum tamen illum esse, semina in ipso reperta evincebant. Lento autem & veluti cutaceo cortice constabat, ex spadiceo fusci coloris, frequentissimis venis ab infima siliquae parte ex pediculo dependente sursum & in latera utrimque sparsis, praedito, atque quodammodo ornato: medullam sive pulpam continebat pallescentem, satis gravis odoris & caput etiam ferientis, imò cerebrum offendentis, quâ involvebantur aliquot grana, dura, ex spadiceo fusca, non valdè dissimilia granis, quae in siliquae silvestris, vulgo Arboris Iudae cognominatae, lobis reperiuntur. Qualis porrò esset & cujusmodi folia proferret arbor similes lobos gestans (arboris etenim fructum esse arbitrabar) mihi incompertum, nec qui hunc lobum ad me mittebat honestus vir Willelmus Parduynus ex Guinea advectum, ullam mentionem faciebat: sed illud dumtaxat addebat, Cheirurgum à quo acceperat, asserere, incolas illius regionis in qua nascitur, grana fructu comprehensa in pollinem comminuere, quo ad vulnera curanda uterentur; intra corpus verò non assumenda, quia perniciosa essent. Eam ob causam, pulpam gustare verebar, ad temperamentum ejus explorandum: praeterea, ipsius gravis & teter odor, à gustandi desiderio satis me deterrebat, tametsi non fuissem admonitus. Lobus peregrinus quadrangularis. CAP. V. VNDE allatus esset hic lobus, intelligere non potui; multò adhuc minùs quâ appellatione donatus esset, quibus ve facultatibus praeditus. Sed quum mihi concessus esset ut describerem, eâdem operâ exprimendum curabam in tabellâ hîc adpositâ. QVADRANGVLARIS autem erat formae, septem Lobus quadrargularis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
