# Exoticorum libri decem 62.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 62.5 to 62.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/62.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/62.5

Postquam aliquis advenit, illico supellectilem suam explicat: & si aquâ opus habeat, illam eodem quod attulerit vasculo ferre debebit: atque cum offa in Carbachara cocta est, quisquis eâ vesci volet, suam scutellam praebere debet. Sed adduntur etiam carnes & panis. Nemo istic excluditur, sive ludaeus sit, sive Christianus, sive Idololatra, sive Turca. Quoniam porrò Turcae suas ossas, sive pultes propriis nominibus exprimunt, sigillatim indicare voluimus, quid facientibus iter crogare soleant. Imprimis liberaliter pultem praebent ex Trachana, vel Bohourt, vel Ascos, vel oryza confectam. insulae Lemni incolae ex frumento & oxygala commixtionem facere norunt: primùm enim decoquunt frumentum, postea ad solem exsiccant, & ex eo compositionem faciunt ab iis Bobourt nuncupatam, quae inde per universum Turcae dominium transvehitur, quoniam in pultibus parandis plurimus ejus usus. Aliam praeterea istic ex frumento commixtionem faciunt Trachana dictam, quae minore in usu non est quàm superior. Eam esse censemus quam olim Graeci & Itali Mazam vocabant. Duarum istarum compositionum Bohourt & Trachana adeò frequens est usus ut nihil supra. Nunquam enim bene epulantur, quin eas in suis pultibus decoquant. Oryzae praeterea tantum absumunt, ut singulis annis ad minimum sex naves ea plenae ex Aegypto Constantinopolim advehantur atque exonerentur. Familiare etiam illis admodum leguminis quoddam genus ex Aegypto petitum, quod Graeci corrupto ex Aphace vocabulo Ascos nominant. Hujus copiam commondo tempore sibi comparant, ut postea indifferenter distribuere possint. Culinariae artis apud illos administrandae ratio à nostra plurimum differt: carnes enim coctas ex olla eximunt, deinde quod commodum illis videtur, iniiciunt ad jusculum inspissandum. Et quoniam ejus magnam quantitatem parant, oblonga spatha lignea ad commiscendum utuntur. Mensarum usus apud illos nullus est: propterea humi sedent, deinde orbiculare quoddam corium in terra explicant mappae loco, quod marsupii instarligulis postea contraliunt. Nullus est Turcarum, etiam si Satrapes siet, qui cultrum è cingulo propendentem non gestet: & singuli cochlear circunferunt: hinc fit ut digitos non admodum inquinent: nullus etenim apud eos mantilium est usus. Magna tamen strophiola gestare solent, quibus etiam digitos abstergunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
