Latin
CAPVT. LIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 62.9
Unproofread scanNot analysed yet
Neminem Turcarum, quicunque etiam sit, pudet ad hujusmodi xenodochia divertere, &alimoniam quo diximus modo inde petere: ea enim est regionis consuetudo. Nec peregrinus minus quàm primarius quisque accipiet. Id verò intelligendum est de iis locis ubi tales erogationes institutae sunt, ut in Cavalla. Praeter eas structuras quas is Bassa in Cavalla instituit, fontem etiam in summam urbem, ut diximus, per aquaeductum supra fornices maximis expensis exstructos non modò deduxit; sed eius aquam etiam in templum, balneum, &per omnia urbis fora distribuit.