# Exoticorum libri decem 63-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/63-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/63-2

tum asserebat. Nam viginti unciarum longitudinem habebat, trium verò latitudinem, duroque & crasso cortice erat praeditus atque rugoso, coloris externâ parte nigricantis & fuliginosi, internâ autem ferè spadicei (eam enim videre poteram, quia propter nimiam siccitatem & calorem in binas partes cum strepitu dissilierat) continens magnos septem phascolos binas uncias cum semisse longos, sescunciam latos, valdè planos pro magnitudine, & minimè densos, coloris ex spadiceo nigricantis, & splendentis. Ipsum quidem lobum libenter in tabella exprimendum curassem: verùm quia in binas partes dissilierat, & cit illae instar cornuum arietis sese contorserant, commodè fieri non poterat: sed ex alio simili iconem in tabella expressam hîc subiiciendam curabam. Eam porrò iconem suis nativis coloribus in charta eleganter expressam, servatâ lobi magnitudine & latitudine, mittebat ad me anno millesimo sexcentesimo primo doctissimus vir Franciscus le Clerc Montifaut toparcha & Medicus Tornacensis, cum uno phaseolo ex Lobus alim ipso lobo exemto. Lobus autem unâ unciâ mifabae arboronus longus erat eo quem apud Tilmannum scentis. conspiciebam: nam ejus longitudo novemdecim unciarum dumtaxat erat, latitudo verò eadem cum illo qui Tilmanni, circa pediculum tamen paullò angustior: color externus fuscus, quem crassiores venae, sive striae nigrae, à pediculo ad extremum usque lobum secundum longitudinem ductae exornabant, internus color ex spadiceo ad rubedinem tendens: ipse phascolus, planus, niger, & splendens, illi paenè similis, qui in lobo Tilmannico: quâ autem parte lobo adhaeserat, paullò angustior illo mihi videbatur, deinde in latum se expandens. Unde autem hunc lobum habuisset, non adscribebat. Faba arborescens, cum aliis quibusdam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
