Latin
63.1 to 63.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 63.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LX. BVCEPHALA Constantinopolim proficiscentes, alios in vertice Haemi montis muros invenimus (iis similes qui supra Cavallam sunt) duobus milliaribus à CavalEla distantes, aditum ex Macedonia in Thraciam praecludentes. Inde in amplam planiciem descendimus, maris littori admodum vicinam, insulam Thason ad dextram habentes, &praecelsa Haemi juga ad sinistram relinquentes, quae jam praetergressi eramus, nulla usquam conspecta Cupresso. Flumen superavimus quod Graeci vulgari lingua Mestro, Turcae Charasou, id est, fluvium nigrum, nominant. Ejus appellatio satis convenit cum flumine Mela, à quo sinui nomen impositum Melanico, de quo postea acturi: Melas tamen non est, sed Nessus ex Haemo monte delabens, uti Strymon amnis: est autem is mons quasi propugnaculùm quoddam inter Macedoniam &Thraciam, ab una parte desinens inter utrumque flumen. Lentus est Nessus admodum, &Strymone paulo minor, multam tamen arenam secum trahit, &in mare influens paulo supra Thason, vicinior ei insulae parti quae Samothraciam spectat, quàm ei quae monti Atlo objecta est. Strymon autem in mare suas undas exonerat inter Athon montem &Thason, &illi nomen dat; appellatur enim Strymonicus sinus. Pons supra Nessum exstructus, ligneus est, uti qui supra Strymonem amnem, sed illo brevior. Ad extremum pontem in pastores incidimus, qui integros verveces assabant abscisso capite, saligneis perticis infixos, exemptis tamen priùs intestinis, &consuto venire. Nemo facilè credat ejusmodi carnis massam posse commodè assando coqui, qui ipse non vidisset. T ureis autem id novum non est: Nam cùm in Asia minore sive Natolia, puer aliquis circunciditur, cujus parentes re mediocriter lautâ sunt, integrum bovem, immisso in ejus alvum integro vervece, qui gallinam cui ovum insertum sit, etiam in alvo contineat, crassâ sude infigere solent, &luculento magnoque igne assare, sic ut omnia ad ovum usque percoqui queant. Omnia ista sic assa, à pueri sanguine junctis in epulo absumuntur. Illi quos diximus pastores, vervecem assum in frusta concidere solent, &iter facientibus divendere. Sub salicibus ad extremum pontem substitimus, ut nostra jumenta paululum conquiescerent, &ex his carnibus comparavimus, quas longè sapidiores judicavimus, quàm si frustatim concisae assatae fuissent.