Latin
64.5 to 64.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 64.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Comperimus autem Alumen quod fit in Tolfa Pontificis Maximi dominio, cum eo convenire quod in Chapsylar fit, ut observare potuimus è Civitate Vetere Romam proficiscentes in creatione Pontificis Iulii tertii, paululum à regia via declinantes, ut per Tolfam iter faceremus. Alumen in Chapsylar colligitur, &expurgatur eodem quo ipsius vena extrahitur loco; eamque ob causam minoribus expensis sit, quàm Tolfanum, quod vehiculis deportandum est in eum usque locum in quo excoquitur. Et tametsi Alumen dumtaxat condensetur ex lixivio cinerum lapidis è vena eruti (qui primum urendus est) conflato: cuilibet tamen id facere non licet: sed iis solùm quibus certo precio venae census traditus. Prima igitur vena eruitur ad ipsas radices montis, quem Serrium esse censemus. Oppidulum Cypsella ad latus regiae viae est quae à Dyrrhachio Constantinopolim ducit, qua initium ascensus est in montem: relictis aliquantulum ad sinistram fodinis, è quibus maxima difficultate lapides eruuntur: nam cùm adeò duri sint, malleo &cuneis perfringendi, deinde urendi, simili planè ratione qua calxaut gypsum uritur. Quoniam verò istic magna lignorum est copia, nec lapides qui eruuntur longiùs de ferendi sunt, apud ipsam fodinam uruntur, ad dimensum id facere paciscentibus operis. Nam singulae suum tuguriolum habent, in quo terni aut quaterni alvei lignei in terra defossi, in quibus lixivium infusum relinquitur, donec alumen in glaciem coeat, fiatque quale vulgo conspici solet. Lapides ex quibus conflatur alumen, primùm in fornicem sive arcum componuntur, deinde levi flamma ustulantur, eadem ratione qua gypsum uri solet: nam si nimium urerentur, omnis aluminis substantia ignis calore evanesceret: at suam duritiem retinentes, &aëri per binos aut ternos menses expositi, sponte in pulverem resolvuntur. Quemadmodum enim Marga, qua agri pinguescere solent, non maceratur, aut in pulverem resolvitur statim ab initio, vel cùm primum ipsius gleba ex fodinâ eruta est; sed aliquanto tempore aëri exposita permanens paulatim dissolvitur cùm nocturno rore, tùm pluviis diurnis, &hiberno gelu; ac tandem colliquescens, &telluri sese commiscens fimi vicem praebet; eâdem ratione hic lapis levi duntaxat flamma vstulatus, durus permanet, gle net, tamquam nullam ignis injuriam sensisset; sed aliquot diebus sub dio permanens, nocturno rore &diurna pluvia adeò tenerescit, ut brevi in cineres omnino resolvatur.