# Exoticorum libri decem 65-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/65-2

CAP. LXIII. TVLLVS est pons supra Marissam amnem exstructiis, sed cimbâ traiiciendus. Moris est ut quilibet pro se & jumento nummum Turcis Aspre dictum, pro trajectu persolvat; quindecim tamen pro nobis & itineris duce persolvendi fuerunt. Nam Turcarum avaritia eousque progressa est, ut si numero vlatores superent, ab iis exigant quidquid possunt, & ingratiis persolvendum quidquid exigunt. Tantae enim sunt eorum rapinae, ut ne parentibus quidem suis parcituri sint, si praedae occasio sese offerat. E regione trajectus ad quartam milliaris partem reliquimus elegans oppidulum nomine Vire, commodo admodùm loco ad radices collis cujusdam situm, vetcribusque muris cinctum.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
