# Exoticorum libri decem 65.1-2-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 65.1 to 65.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/65.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/65.1-2

Lapides hi è fodina eruti nec adusti, in fabricis aut muris exstruendis adhibiti, durabiles sunt ut caeteri lapides: in cineres autem redacti sive pluvia naturali, sive artificiali, adfusa aqua decoquuntur in lixiuium, quod in quadratos alveos ligneos, aut fictiles ollas effusum, decem aut duodecim dierum spacio coit & congelatur. Ea est conficiendi aluminis ratio in Chapsylar, quod in Italiam delatum, Lesbium sive de Metelin cognominatur. Quoniam porrò rubrum & album invenitur, profiteri audemus ex albi aluminis fodina, rubrum etiam erui posse: colorem enim duntaxat ex aluminis conficiendi ratione adquirit, prout cineres ab operis diligenter aut negligenter tractati fuere. Alumen spumam quandam reddit, quam plurimae fodinarum operae colligere solent, & ex eâ massam rubram pictoribus utilem conficere, quae gallico nomine terra de Macharon dicitur: ea tamen in Chapsylar negligitur: inde fit ut valles hac spuma, quam torrentes cum pluviis abripiunt, omnino rubere videantur. Regia via quae olim Roma (onstantinopolim ducebat. CAP. LXII. ONSTANTINOPOLIM tendentes, montem subire incepimus: aliquantulum in altum progressi, nos obvertimus; ut iter quod à Bistonide lacu emensi eramus, Cconspiceremus. Pagum Commercinam perspiciebamus in maxima planicie situm. Hujus planiciei iter, regia via olim fuit quae Roma Byzantium ducebat, magnisque lapidibus excisis strata erat. Nam à Bouron Commercinam usque, & inde porro ad Chapsylar, quoniam solum pingue erat, difficilisque via; eam Romani lapidibus sterni curârunt, quae hodie etiamnum integra restat. Inde probare volumus, Romanos hac via olim Româ in Asiam profectos. huc accedit quòd ejus viae constratae structura tenuis fortunae cujuspiam hominis opus non sit: nam in directum strata est via: at nunc semitae modò ad dextram, modò ad sinistram sunt quaerendae; quoniam nonnullis locis in silvas caeduas penetrat; magnaeque arbores inter ipsa constrata saxa postea excreverunt. Conscendimus supradictum montem Serrium, qui nonnullis locis aditu admodum difficilis est, apparetque multis locis rupes cuneis atque aliis instrumentis excisa; quod sine magnis sumptibus fieri non potuit. Sed & ex hoc opere colligere licet, regiam viam Româ Byzantium ducentem olim frequenti hominum multitudine fuisse tritam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
