# Exoticorum libri decem 66

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/66

Thomae à quibusdam appellatur. Hujus autem mentionem olim etiam faciebam in scholio ad cap. de Faba purgatrice libro Nicolai Monardes, De simplicibus medicamentis ex Occidentali India allatis, ubi similiter ejus iconem exhibebam. QUONIAM initio hujus libri Tertij de pereorinis fructibus, qui lobis sive siliquis craßioribus durioribusque & veluti lignosis includuntur (qui quidem hactenus nobis conspecti sunt) egimus; operae pretium me facturum arbitrabar, si illis eos adjungerem, qui in tenuioribus, cartilaginosis tamen, tum aliis quodammodo membranaceis lobis vulgarium dolichorum instar, nascuntur; inter quos non immerito primum locum sibi vindicare videtur, cujus historiam nunc damus. Lobus peregrinus cartilagineus. CAP. IX. NNO redemptae salutis humanae nonagesimo nono supra millesimum & quingentesimum, peregrinum quendam lobum nanciscebar, cui similem antè videre non memineram: propterea illius historiam peregrè natis lobis adjungendam esse censebam, cum ejus icone in tabella expressa, quae hîc Lectoris benevoli oculis proponitur. QVATVOR autem uncias cum semisse longus erat hic lobus, binas aut paullo amplius latus, cartilagineo potiùs quàm duro & lignoso cortice constans, dorso insignito duplici veluti cristâ cartilagineâ & sinuosâ ad extremum usque lobum protensâ, cujusmodi etiam alvus habebat: rugosus autem erat cortex, & coloris nigri veriùs quàm fusci: licet porrò eâ longitudine esset praeditus, tres tamen phaseolos dumtaxat conti nebat orbicularis formae, mediâ parte aliquantulum tumentes, circiter unciam la tos, in ambitu ferè undequaque tamquam anulo cinctos, valdè duros, & ex puniceo nigros. QUAE arbor sive planta hunc lobum protulisset, quâve in Provincia nasceretur, intelligere non potui, tametsi omnem diligentiam adhibuerim: insequente autem anno binos lobos illi non valdè dissimiles adquirebam, quorum historia proximo capite subsequetur. Lobus cartilagineus ex tnsula Mauritij. CAP. X.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
