Latin
CAPVT VII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 67
Unproofread scanNot analysed yet
VNTER eas plantas quae in insula quadam deserta, ad quam quinque Batavicae naves, quarum Praefectus Wibrandus à Warwic, anno reparatae salutis humanae millesimo Iquingentesimo nonagesimo octavo appellebant, cui Cygneae nomen Lusitanos primùm indidisse audio, Batavi verò à Principe Mauritio, Comite à Nassau, Mauritij cognomen dedêre, nascebantur, una erat lobifera: nam ejus binos lobos inde advectos, ante maturitatem tamen lectos, biennio post, Wibrando reduce, ipsius munere accipiebam. An verò planta quae similes lobos proferebat, in arborem assurgeret, an leguminis genus dumtaxat esset, quosnámve flores aut folia haberet, intelligere non licuit, quia ab illis acceptis, neminem eorum qui in dicta insula fuissent, convenire potui, nec ipsum quidem Wibrandum, qui lobos per suum famulum ad me mittebat: eam ob causam nullam ipsius plantae descriptionem dare possum, praeterquam loborum, &illorum iconem, quam in adposita tabella exprimi curabam. ERANT porrò illi lobi diversae quidem longitudinis, aequalis tamen latitudinis, non valdè crasso sed cartilaginoso potiùs cortice tecti, eoque rugoso, quia immaturi, fusci coloris, brevi rufaque lanugine obducto, quam adhuc retinebat in lacunis ubi attrita &detersa non fuerat, supernâ &infernâ parte veluti duplici cristâ sinuosâ &semunciam ferè latâ, à pediculo ad mucronem usque lobi productâ praedito: phascolos autem continebant paenè unciam latos, orbicularis formae, non tumentes tamen in medio, sed depressos, quia plenam maturitatem nondum erant adepti, in ambitu undequaque ferè veluti anulo cinctos, ut plerique similes phaseoli, valdè duros &nigros, nucleo tamen albo praeditos, quo recente vesci licuisset, quia ingrati saporis non erat. Istorum autem loborum unus, quaternas uncias longus erat, tresque phaseolos continuerat: alter ternas dumtaxat, &binos phaseolos habuerat: uterque autem binas paenè uncias latus. Nihil ex ea insula praeter lobos jam dictos accipiebam: sed si Willelmus Marquisius salvus huc redire potuisset, aliarum plantarum quae in illa nascuntur, notitiam adquirere licuisset: nam toto illo tempore quo istic haeserunt Batavi, plantas in ea Insulae parte quam lustraverant, nascentes observaverat, &inter chartas reposuerat, quemadmodum per eos significabat, qui anno millesimo quingentesimo nonagesimo nono ex lava Amstelredamum redibant. Nec dubito, quin in aliis, quae postea adiit, locis, idem praestiterit, ut hinc discedens mihi pollicebatur. Verùm aliquot mensibus postquam in insulam Bandam pervenisset, istic à mercatoribus relictus ut eorum negotia curaret, obiit. De ejus autem, quam moriens reliquit, supellectile, tum sportulis in quibus siccas plantas &exoticos fructus adservaverat, nihil intelligere potui, tametsi summâ curâ &diligentiâ, apud mercatores quorum sumptu &impensis eam profectionem susceperat, perquisiverim; &haud scio, an huc relata fuerint. Phaseolus Phaseolus Brasilianus cum suo lobo.