# Exoticorum libri decem 68-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/68-2

In arcem regressus, eius rei causam percontor: maximè ab incolis exosas intelligo: ego ridere illorum stultitiam: interrogatus an in vesci cuperem, annuo: sed cùm nemo ipsas adparare sustineret, cocus quispiam Gallus Byzantio redux, qui in itinere nobis sese adiunxerat, ferculum ex illis conficit: vescor: ibi omnes summa cum admiratione me intueri, imò plerique non dubitare quin ea nocte extinguerer: at postridie, cùm me non modò vivum, sed etiam alacrem conspicerent, multo magis mirari, & plerique asserere, etiam è Nobilibus viris qui illum Heroëm comitabantur, si Viennensem urbem praemii loce nancisci queant, non tamen degustaturos. Turcas viatores admodum frugales esse.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
