# Exoticorum libri decem 68.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 68.1 to 68.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/68.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/68.1

CAPVT LXVI. OSTRIDIE, comperimus agros aristolochia longa obsitos: observavimus etiam veram Hyssopum, bina Polii genera, & Chamaedryn. Omnia ad victum necessaria Ain pagis invenimus, uti butyrum, ova, aves, panem, caseum, & lacticinia. Quicumque in Caravanna erant cùm viatores tum agasones, genus quoddam acescentis lactis coëmerunt, nomine oxygala, quod lineis sacculis impositum, è suorum jumentorum clitellis suspendere solent: atque licet liquidum admodum sit id lac, lineis tamen sacculis inclusum permanet, nec exstillat. Graeci & Turcae alliorum nucleos in ligneo quodam vasculo contusos oxygalae permiscere solent. Magnatum id edulium, adeò palato gratum est: eo non modò viatores, sed etiam ipsi Satrapae in Turcica aula vesci solent. Quod si quis adeò esse exquisitum non credat, faciat modò periculum; facilis etenim est experientia. Uulgari admodum est in usu apud Turcas; existimantque eò se per aestatem refrigerari, atque per hiemem calefieri. Viam quae Callipolin ducit, ad sinistram* reliquimus, & versus Rodosto perreximus. Interdiu substitentes sub juglandibus, ut nostra jumenta aliquantulum quiescerent: deinde sub vesperam in planicie quadam stationem habuimus, Caravannae impedimentis nos in ambitu munientes, ut securiùs pernoctare possemus. Iniò ad dextram: nam Callipolis in Cheronneso est, ad Hellesponti caput, quam ad dextram relinquere oportus Perintbum petentibus. Turcas agilitate & industriâ reliquas nationes longè praecellere, in imponendis supra iumenta, deponendisve impedimentis. CAPVT LXVII. oc loco mentionem facere voluimus ejus reiquam Turcas pacis & belli tempore industriè administrare observavimus: videlicet rationis qua uti solent in impedimentis supra equos, camelos, aut mulos imponendis aut auferendis. Quinque enim aut sex viri duntaxat ea industria & agilitate omnia Caravannae jumenta (quae centum & quinquaginta numero erant) vesperi impedimentis liberârunt, atque postridie summo mane rursus ea imposuerunt, ut non animadverterimus. Tres solùm viri vix quadrantem horae impendent ad centum equos onerandos, modò sarcinae secundum ipsorum consuetudinem sint colligatae.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
