# Exoticorum libri decem 68.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 68.5 to 68.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/68.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/68.5

Singulas autem sarcinas decussatim crucis in modum per utramque extremitatem colligari necesse est, atque funes sequenti ratione appendi. Cum bini viri sarcinam sublevârunt supra clitellas, tertius mulio alterius sarcinae, quae adhuc humi jacet, funem, per ejus sarcinae quae jam clitellis imposita est, alteram crucem traiicit: impositae verò sarcinae funem, per alteram ejus quae humi est sarcinae crucem traiici oportet, & alterum ex his qui priorem sarcinam sublevârat, in alia etiam sarcina sublevanda auxilio esse (sufficit enim unicus ad sarcinam quae clitellis imposita est sustinendam) atque singulos, funis quem singulae sarcinae unicum habent, extremitatem capere, eamque denuò traiicere per crucis summum caput, funesque deinde adstringere aut laxare, prout illis commodum videtur, ut sarcinae pendeant: funes autem parte sarcinarum exteriore connectuntur, ut faciliùs vesperi dissolvi queant; sarcinaeque decussatim Burgundicae crucis in modum supra clitellas collocantur. Vnicus vir in adventu omnes totius Caravannae equos subitò suis sarcinis liberare potest, funium extrema dissolvendo, atque ipsas sarcinas aequaliter quasi ad aequilibrium demittendo. Qui sarcinas deponit, funem manu tenendo, posset etiam ad altitudinem unius pedis supra solum utramque sarcinam aequaliter suspensam tenere. Imò puer quadrante horae centum equos exonerare posset, sine ullo sarcinarum damno. Perinthus veteribus dicta, nunc Rodosto. & de Heraclea.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
