Latin
CAPVT LXIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 69-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXIX. vO tempore Selymbriam pervenimus, exercitus istic circiter quatuor milium Turcarum fuit, quibus hospitia designata fuerant cùm in Carabachara, aliisque Ourbis locis, tum extra urbem sub arboribus. Omnes erant equites, atque in Turcarum Imperatoris, qui bellum adversus Persas gerebat, castra proficiscebantur: ii autem diu ante lucem tanto silentio discesserunt, ut nos, qui etiam ante lucem discedere constitueramus, minimè animadverterimus, tametsi essemus illis vicini. Haec res nobis visa est digna relatu, tantam hominum multitudinem sine ullo strepitu discedere potuisse.