Latin
69.1 to 69.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 69.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXVIII. NTER Perinthum &Callipolin ponte amnem quendam trajecimus, quem Arzum esse arbitramur, Turcae Chiaurlic appellant, in Propontidem labentem inter Gallipoli A& Rodosto. Rodosto autem urbs in Propontidis littore sita, olim (ut putamus) Perin thus dicta veteribus: tametsi non desint qui Perinthum fuisse existiment eam quae nunc Heraclea appellatur. Rodosto vetusta admodum est, nullis tamen muris cincta. Regiâ viâ quae Byzantium ducit, gradientes, Heracleam ad sinistram reliquimus: etenim secundum viam non est, sed balistae jactu ab ea distat. Heraclea vetustum nomen retinuit: quae me causa movit ut diligenter inquirerem, cur mel cognomine Heracleum perniciosum esset, (Variae autem Heracleae sunt, sed haec in Thracia est.) Nullam aliam rationem invenimus, nisi quòd ea regio Chamaeleone nigro abundat, cujus radici excrescentia quaedam adnascitur nomine Ixia, quae perniciosum venenum est, &cos qui degustant illicò necat. Quòd si apes mellis substantiam ex ejus Chamaeleonis floribus suscipiant; non dubitamus, quin id mel hominibus admodùm sit perniciosum: non ignoramus autem apes mellis materiam ex ipsis floribus non colligere, sed ex foliis duntaxat, pingui rore caelitus delapso obsitis. Deinde profecti sumus ad urbem Selibriam, olim Selymbria dictam. Duorum dierum itinere à Byzantio, atque dimidio miliari à Selymbria distantes, in ipsa via &maris littore metalli cujusdam recrementa invenimus (indicium istîc olim fodinas fuisse) quae licet diligenter à nobis considerata, cujus tamen metalli essent, dignoscere non potuimus. Aedificiorum vestigia &rudera quae istîc adhuc supersunt, fidem faciunt metallicas fornaces istic aliquando exstitisse: multis etiam locis conspiciuntur magni cumuli scoriae, quam Galli Merde de metal, hoc est, metallicum recrementum appellant. Olim cùm metalla liquarentur, non aquae adminiculo, ut nunc sit, folles inflabantur, sed hominum viribus, ut antè diximus: sunt tamen vicini quidam rivi, quorum usus esse potuisset, nostra opinione, si tum temporis consuetudinem habuissent aquae adminiculo rotas impellendi quae folles sublevarent &deprimerent, quemadmodum jam habemus. Dum agro Selymbriano plantas perquiro, lacte manantem quandam inveni Nerii foliis, &flore simili, sed longè per omnia minorem: procul aspicienti Tragio Cretico persimilem; at propiùs intuenti ad Lysimachiam purpuream magis accedere videbatur.