Latin
CAP. XIIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIIII. ITTEBAT ad me anno millesimo sexcentesimo honestissimus vir Willelmus Parduyn binos phaseolos peregrinos, quibus similes nondum videram: illos au Atem quum in superiorum classem commodè referre non possem, eorum historiam, tametsi brevem admodum, peculiari capite scribendam. existimabam, potiùs quàm illos praetermitterem. ERAT verò Primus, qui lobo inclusus fuisse videbatur, planus, uncialis magnitudinis, orbicularis paenè formae, medio tumidus, atque in binas partes dividuus, cineracei coloris, atrâ tenuique membranâ tectus, cui nullum nomen erat inscriptum. Plures notas addere nequeo, quia quum sibi illius generis unicum esse scriberet, illicò remittebam cum aliis quibusdam exoticis fructibus quos adiunxerat: inter quos ALTER erat etiam Phaseolus, uncialis quidem longitudinis, sed angustus, solidus &durus, nigricans, in binas similiter partes dividuus, tenui quadam membranâ tectus albâ, quae in latere vestigium retinebat, quo lobo inhaesisse videbatur. HIS addendum censebam alium quendam phaseolum ab eruditissimo viio loanne Castaneda medico Hispalensi ad me missum anno reparatae salutis humanae secundo supra millesimum &sexcentesimum, cum hac inscriptione Capotillo del Aldana: semuncialis autem erat magnitudinis, laevis spadiceique prorsus coloris, exceptâ parte supinâ, quâ suo lobo adhaesisse videbatur, durus &solidus. Lobus ἐχινώδης. CAPVT XV. AEMBRANACEO cortice constabat hic lobus, tres vncias longus, binas latus, fusco subrubente, &frequentibus spinulis hirsuto: memini etiam videre minores, &uncialem vel sescuncialem longitudinem non excedentes, sed qui singulares fructus dumtaxat continerent, hic verò binos instar magni pisi, coloris ex albo cineracei, parvo hilo fusco praeditos; quâ lobo inhaeserant, adeò solidos &duro putamine constantes, ut saxei viderentur, &cum difficultate confringi possent, confracti autem, album nucleum continere deprehenderentur, impensè amari saporis, non minùs quàm lupini. Majorem à Richardo Garth accipiebam, cum inscriptione è Brasilia allatum esse: minorem mittebat lacobus Garetus. Minori similes, sed detersis spinis, referebant ex lava Batavi anno millesimo quingentesimo nonagesimo septimo. Habui etiam ex Virginia lobum cum suis spinulis: tum pisa nuda loboque exemta, reperta inter Aromata è Tripoli Syriae advecta: ut variis locis hoc legumen nasci videatur. Nam nullae ferè naves ex Africa, America, aut aliis peregrinis regionibus calidioribus redeunt, quin haec pisa nuda referant. Sed etiam anno millesimo sexcentesimo secundo mittebat ad me doctissimus vir loannes de Castaneda nudum pisum cum hac inscriptione Mates de India pardo, hoc est Mates Indicum cineracei coloris: observabam autem illud nomen Mates pluribus leguminibus peregrinis ab Hispanis tribui. Hujus leguminis etiam memini cap. xxx. praecedentis libri, primo numero expressi in prima tabella illius capitis. EIVSDEM porrò magnitudinis, cum priore illo, lobum; tres videlicet uncias longum &duas latum, eumque valde integrum, &suo oblongo pediculo (qui nonnihil spinosus) adhuc inhaerentem, mihi ostendebat anno M. D. XGIX. honestus vir loannes Govertz Amstelredamensis civis &mercator; quem, quia valdè integer erat, nec detritis spinis, eo permittente, in adposita tabella cùm piso nudo exprimi curabam.