# Exoticorum libri decem 71-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/71-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/71-2

star lobi ciceris, nec formâ valdè illi absimilis, major tamen; membranaceo cortice iungida. Dsatis duro constans, qui prae siccitate dehiscebat, & convolvebatur, quemadmodum paenè leguminum lobi; seminaque continebat bina aut terna, nigra, circinatae ferè rotunditatis, plana tamen (quod mirum in adeò tumido lobo) formâ non multum dissimili articulis lobi Acaciae, non adeò tamen turgentia in medio, tenui admodum membranâ tecta, eaque etiam nigra. Eum lobum cum aliis quibusdam exoticis, mittebat ad me Amstelredamo Petrus Garetus. Similes postea apud alios etiam videbam. αανν ALTER lobus omnino planus erat, alioqui Labu niger formâ valdè similis superiori: binarum etenim 11.plem, unciarum longitudinem habebat, unius latitudinem, extremitas paullò latior erat, color ex atro spadiceus. Willelmus Parduyn, ab his qui anno nonagesimo octavo supra millesimum & quingentesimum ex Guinea redierant, accipiebat, & mihi mutuo dabat ut ejus historiam describere possem, quia quum unicus illi esset, ad se redire volebat, quem adservaret: porrò maturúsne esset, an immaturus, nihil pronunciare queo: sed quum lobum esse constaret, nec agitatus strepitum ederet, opinio magis inclinat eum ante maturitatem fuisse lectum. Illud certè dolendum, eos qui ejusmodi exoticos fructus aliosque peregrinos adferunt, diligentiores non esse in observandis plantis quae illos gestant, arboresne sint, frutices, suffrutices, an aliae plantae, aut legumina; quóve in usu sint, denique quo nomine ab indigenis appellentur. Ceterùm utrumque illum lobum cum duobus sequentibus in eadem tabella exprimendos curabam, quae huic capiti insereretur. TERTIVS lobus paucis abhinc annis ex Guinca inferri caepit ab Hollandis & Zelandis qui exercendi mercimonii gratiâ illuc commeant: illum autem Ciceris genus esse arbitrabar, cam ob causam Cicer Nigritarum appellabam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
