Latin
71.1 to 71.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 71.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXXI. ONSTANTINOPOLI aliquandiu commorati, ad conspiciendas Nicomediae, quae vetustum adhuc nomen retinet, ruinas profecti sumus. Est Nicomedia in Eedito sita: murorum ambitus admodum amplus fuit: namque à portu incipiens, etiam collis verticem comprehendebat. Ipsa urbs omnino corruit, sed arcis ambitus in ipso colle situs, adhuc integer est, urbisque muris includitur: muri arcem ambientes ex coctis tegulis tenaci rudere junctis constant; quorum turres dumtaxat tribus orgyis aut sex ulnis inter se distant; adeò valida fuit arx ista. Amoenus ejus situs est, cùm in collis vertice exstructa sit, magnamque scaturiginum aquae commoditatem habeat: quae causa est ut frequentioribus habitetur incolis Turcis &Graecis. Epistylia &fragmenta, columnarum, magnaeque hujus arcis columnae, indicio sunt, Nicomediam aliquando potentem urbem fuisse. Istic etiam nacti sumus elegantia numismata vetera, Graeca &Latina Navigantibus secundum oram maritimam, &circa littus sub aquam intuentibus, eos pisces quos Latini Pinnas appellant, humi ordine &serie quadam conspicere licet, quasi pernas suillas in terra defixas: eam ob causam Latino etiam nomine Pernae dieuntur. Cùm aliquandiu versaremur in insulis veteribus* Demonesi nuncupatis, quae sunt in sinu Nicomediae, in ipsa Propontide, quaeque ex urbe Constantinopolitana apertè conspici possunt, eas novem osse numero deprehendimus. Illarum prima nunc à Graecis Proto appellatur, Altera Bergus, Tertia lsula del Corbo. Reliquae exiguae sunt, &proprio nomine carent. Aliae etiam sunt inferiores &viciniores Hellesponto: sed earum plurimae nomina mutarunt. Nam quae olim Proconesus vocabatur, nunc Marmara, &Besbicus olim quae fuit, nunc Calomino dicitur. *De Demoneso consule Ortelij Thosaurum geographicum. iiI4 VS. Orientales nationes libentiùs piscibus vesci quàm carnibus. CAPVT LXXII. NTE quàm à Propontidis divitiarum narratione recedamus, quandoquidem ca omnis generis piscibus abundat, non minorem censum illam reddere, asserimus, quàm Continentis aliqua regio, pascuis &armentis abundans: hinc fit, ut omnes Turcae &Graeci piscibus magis delectentur quàm carnibus. Contiuentis in nostra Gallia incolae, qui à piscium esu adeò abhorrent, persuasione potiùs id facere videntur, quàm ratione. Eos verò intelligimus qui pertinacia quadam carnibus in abdito vescuntur pisculentis diebus, &diebus Dominicis vix pisces habent quos vorent. Ex veterum praeterea monumentis observare licet, carnes ab illis tanti non fuisse aestimatas, quin piscibus inferiores perpetuò sint habitae. Aegypti monachi toto vitae cursu piscibus abstinuerunt quidem, quasi inferre vellent se ejusmodi deliciis privatos, quemadmodum qui apud nos carnibus abstinent.