Latin
CAP. LXXIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 72-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXIV. VLTAE sunt praeterea aliae piscandi rationes in Propontide, quae omnibus etiam nationibus communes sunt, ut sagena, quam Galli Traine vocant, quae omnium est securissima sive facilima, &aliis nationibus etiam nota. Sed quia nulli hujus maris piscatores subere utuntur, ut in Oceano &mari Tyrtheno; nonnulli vulgo cortices quosdam leves suberis vice usurpant, uti ex pino &pinastro, quos ex Ponto advehunt: plerisque aliis cucurbitae in vsu sunt, ut in Macedoniae lacubus. Saepenumerò de industria Constantinopoli egressi, Piscatorum Perensium scaphas subiimus, eosque comitati sumus, ut pisces qui ad littus insularum Proconesi &Besbici, atque in Montaneae sinu capiuntur, observaremus: nam simulatque multos pisces ceperunt, domum redeunt, &Constantinopoli divendunt. Piscandi per Tratte vel Traine, hoc est, sagenam, ratio ejusmodi est: Binis scaphis opus est, &multis funibus ad rete necessariis: littus praeterea in quo piscari volunt, volunt, aequale sit, &à scopulis liberum: deinde rete explicantes in mare abiiciunt, singularum deinde scapharum funes extremis retis partibus alligantur; tum piscatores cymbas suas ad littus dirigunt, rete versus continentem post se trahentes.